Latin
1227.26 to 1227.34
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1227.26-34
Not analysed yet
Cum summus pontifex cognosceret spiritali gladio contra perfidiam ac nequitiam imperatoris suum minime posse exercere offitium, excommunicationem et mandata sancte Romane ecclesie minime timens, habito quoque conscilio virorum sapientum, clericorum et laicorum ,auxilium a sancte Romane ecclesie fidelibus postulavit, cum sit astrictus iura et possessiones Romane ecclesie defendere et manutenere. Iustum enim et ydoneum videtur resistere superbo, ne possit superbiam suam exercere. Et quidam sapiens: Respondeas stulto secundum stultitiam suam, ne sibi videatur sapiens. Et alibi: Bonum est resistere aliena rapientibus, ne ex consuetudine simile faciat. Raptores etiam, ne ab aliis timendi sint, castiga et cohibe. Item: Ne paciaris maleficum vivere. Postulavit igitur summus pontifex a rectoribus societatis Lonbardie militum subsidium mense Septembri; qui cum ad eius presentiam pro iure et ratione sancte matris ecclesie protegenda et manutenenda accessissent, actum est et statutum a rectoribus predicte societatis. Et tunc quelibet civitas, prout ei statutum fuit, usque ad sex menses dare promisit et statuit ad communis civitatis cuiuslibet expensas. Cumque ipsi milites equis et armis et indumentis et ornamentis pretiosissimis egregie et decenter essent preparati, credentes firmiter ad domini pape curiam accedere debere, misit nuntios suos, ut se sustinere deberent, donec de eius fuerit voluntate et precepto.