Latin
1228.1 to 1228.11
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1228.1-11
Not analysed yet
MCCXXVIII. die Mercurii IIII. mensis Octubris Bononienses cum carocio et cum universa gente eorum militum, peditum, sagittariorum et balestariorum et cum amicis eorum Florentinis, Faentinis, Ravenatibus, Imolensibus et aliis illarum partium intraverunt in terram Mutinensium inimicorum eorum, terram quoque eorum depopulari et igne cremare proposuisse. Castramentati fuerunt namque circa castrum de Bazano; illud quidem manganis et predariis undique obsidentes et equitantes per inimicorum terram igne ipsam cremaverunt et conbuserunt . Die autem Veneris et die sabbati proximo Parmexani cum carocio et omni gente eorum militum et peditum exierunt civitatem in succursum et auxilium Mutinensium amicorum pergere festinantes. Die vero dominica mensis veniente Cremone milites et eius civitatis populares in auxilium Mutinensium proficisci festinaverunt . Et eo tempore Bononienses castra duo Mutinensium ceperunt, milites et pedites, qui custodiendi causa in ipsis aderant, habuerunt. Die dominica VIII. eiusdem mensis Mediolani milites volentes subsidium Bononiensibus amicis eorum prestare, ut ad propositum eos possint revocare, iter eorum versus Cremam direxerunt ,terram quoque Cremonensium devastare et conburere proposuisse. Die Mercurii et die Iovis proxima impetum in terram Cremonensium facientes villas et loca multa conbuserunt, predam magnam armentorum inde ducentes. Similiter die Veneris, die sabbati, die dominico ,die Lune, die Martis, die Mercurii et die Iovis per districtum Cremone equitantes villas et loca fere usque ad civitatem conbuserunt. Die vero Lune X. Kal. Novembris, cum Cremonenses ,Parmenses et Mutinenses ad conbustionem cuiusdam loci Bononiensium redissent, percipientes Bononienses milites et alii, qui in eorum exercitu aderant, inter nonam et vesperas armati et asclerati versus inimicos equitantes et impetum super eos viriliter facientes, prelium magnum et iniquissimum incipitur; preliatur et certatur gravissime ab utraque parte; multi ex utraque parte sunt capti, et ex Cremonensibus et Parmexanis et Mutinensibus innumerabiles sunt vulnerati, et quam plures viri nobiles et potentes gladio sunt interfecti, mortui et sepulti; quod bell um usque ad primam noctis vigiliam duravit.