Latin
ADIO. BAPTISTAM
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 13
Unproofread scanNot analysed yet
Fateor autem inquinamenta ea quae ex corporibus exhalant, &seminaria pestis sunt, non modò in aëre contineri &de corporibus in corpora transire: verumetiam, cùm aër putridus atque impurus est, in eo augeri ac grauius virus concipere; atque ita febres pestilentes contagiosas saeuiores &maligniores existere. Vt enim corpora impura &ex malo nutrimento humoribus malignis scatentia faciliùs, hausto seminario pestis, inficiuntur, &grauiora symptomata consequuntur: ita etiam quae impurum aërem attrahunt, (cùm cor aere alterari perpetuò necesse sit; &febris, quae pesti coniuncta est, innato calori cordis sua venenata quadam vi aduersetur, vt nihil adiumenti cor ab aëre inspirato habeat, sed magis magisque oppugnetur) maiori periculo tunc exposita sunt. Quaerunt verò homines docti, an pestis sine febre homines corripiat &interimat? atque in ea sententia esse Galenum &alios Medicos veteres arbitrantur. Verùm cùm autoritates ornamenta potiùs sint nostrarum siue sententiarum siue opinionum; &ratio dictare videatur, Febrem, tametsi lateat, vix tamen abesse: iudicandum potius esse ratione quàm autoritate puto. Sed de his prolixam disputationem hoc in loco instituere non oportet. Illud meo libello inscripsi; multos morbos pestilentes esse, vt Anginas, Pleu ritides, &c. quas febres non appellamus. Absitne autem ab illis prorsus febris, iudicent eruditi, &naturam putredinis diligentius considerent, cuius quidem hoc proprium est; vt vitalem &innatum calorem cordis, vapore aliàs magis aliàs minus pernicioso, oppugnet. Multi autem hoc tempore in ea sunt sententia; vt in pestilenti constitutione non existiment aliis morbis homines interire, quàm peste. Id, si aegrotantium corporaμίασματα hauriat; in controuersiam non vocandum. Si verò ab inquinamentis, quae ex infectis corporibus exhalant, libera sunt; nequaquam illis hoc concedendum, etiamsi signa quędam, quae pestilentem febrem contagiosam consequuntur, adesse reperiantur.