Latin
ADIO. BAPTISTAM
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 14
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm ad institutum redeo. De aeris corruptione Galeni nostri est sententia, τὸ περιέχον ἐμφέρεσθαι τνα λοιμον σπέρματα, id est, aërem circumferre pestilentiae semina. Verùm haec neque à magnis &doctis viris, ita vt par fuerat, considerata; neque à Galeno explicata videntur. Multi enim existimarunt, &etiamnunc existimant, externam causam febris pestilentialis aërem in sua substantia corruptum, &inspiratum esse. Hoc verò, vt fit rebus non satis cognitis, multiplicibus inuolucris quasi tectum &inuolutum reliquerunt. Alij enim de primarum qualitatum alteratione hoc accipiunt: alij de exhalationibus ex locis putridis, vt barathris; vel iis in quibus cadauera insepulta putridum quiddam exspirant: alij de propria substantię corruptione intelligendum putant. Itaque &morbum totius substantiae consequi arbitrantur. Verissimum autem est &à veteribus, inprimis Galeno, hoc traditum: &aerem &medicamenta, secundum totam substantiam in nostra corpora agere. de morbo autem totius substantiae pugnare, III pite, tlater leat.