Latin
ADIO. BAPTISTAM
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 24
Unproofread scanNot analysed yet
Astrologi suas opinationes habent: de quibus in praesentia dicere non necesse est. Per contactum mediatum vel immediatum. Immediatè se duo corpora contingunt, cùm inter illud nullum intercedit medium: Mediatus verò contactus fit, interueniente tertio; quod duo corpora, vt similiter laborent, afficit, vt ostensum est. Alterat verò medium illud vel realiter, vel formaliter realiter: in iis affectibus, in quibus exhalat impurum quiddam è corporibus, &similem putredinem excitat. Sic morbus Gallicus solo contactu, incalescentibus scilicet corporibus iunctis, immediatè transfunditur. In sepra &scabie maligna, cum è corporibus quiddam exhalat, vapore etiam illo putrido solo translato, non contactu, malum de corpore in corpus transit. Sed de his paulò ante diximus. Propter conuenientiam materiae &contrarietatem formae. Contrarietas vel à materia, vel à forma, vel à praecipuo accidente est. Materia, agendi principium non habet; sed idonea est ad recipiendum. Ideò immutatur &alterationes suscipit. Formarum verò propria quasi est contrarietas.