Latin
ADIO. BAPTISTAM
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 25
Unproofread scanNot analysed yet
Causa igitur illa agens &propter dissimilitudinem formalem corferiens, orta ab exitiosa putredine &vaporibus commista, eandem quam ipsa adepta est, malignam qualitatem ad vicina corpora transmittit. Nec qualitas illa in pestilentibus febribus priuatis &nondum contagiosis oritur, nisi certum exitium iam sit prae foribus: nec contagium ab vno vel altero laborante febre pestilente putrida se diffundit, nisi in extremo periculo aegro constituto, &non iam tam humoribus putridis, quàm planè corruptis, exspiret. In eiusmodi igitur corporibus vel ante vitae exitum maculae, vel post in corpore consequuntur: quarum tamen aliae mitioris mali, alię vehementioris corruptionis indicia sunt. Cęterùm cùm pestis contagiosa à contagione morbida videlicet, expiratione originem ducit, statim symptomaticè vel maculae vel apostemata consequuntur. Sed de forma quam neque intendi neque remitti, cùm sit indiuisibilis, Philosophi volunt, Medicos disputare non necesse est. Illud latis: cùm causae morborum sunt, eiusmodi remotionem earum curationem esse. Hoc etiam Medico tenendum, morbos qui per consensum fiunt, vel haereditarij sunt, non rectè contagiosos appellari. Neque enim vapor à pede ascendens in cerebrum &Epilepsiam concitans, contagium, cùm pes minimè Epilepsia laboret, dicendum est. Sic neque haereditarij contagiosi appellandi: cùm contagium illud dicamus; quando inquinans &inquinamentum simili morbo afficiuntur. In vno verò corpore diuersae affectiones in diuersis partibus generantur.