Latin
ADIO. BAPTISTAM
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 29
Unproofread scanNot analysed yet
A putredine verò ortam febrem pestilentem, quam nos priuatam appellamus, neque perpetuò contagiosam existimamus, putredinem quidem saeuam perpetuò adesse: verùm ad contagium prius non facere, quàm ad eum gradum deueniat, vt νοσρὰν ἀπόκρισιν habeat. Contagium igitur inter causas externas numeramus: cumque haec vna causa ad producendam verè pestilentialem febrem contagiosam &exitiosam satis sit; de caeteris disputare eos qui contentionibus delectantur, aequo animo patiamur. Nunc igitur de internis causis agemus. Saepè autem dictum est: verè pestilentes &contagiosas febres aliam causam non habere, quàm contagium à seminario seu morbida expiratione corporum infectorum ortum: &quando μιάσματα seu seminaria illa aeri communicantur, in eo vim maiorem vel remissiorem afficiendi corpora, quae necessariò aerem attrahunt, acquirunt. quomodo etiam contagione disseminentur: &quid contagium sit, antea declaratum. Itaque superuacaneum quasi videtur, de interna causa, videlicet, putredine agere. Verùm cum Contagium non perpetuò importetur, sed seminarium saepè in vno corpore ex putredine certoque eius gradu oriatur, vt haec rectius intelligantur, de putredine, principe causa interna febrium pestilentium, tam contagiosarum quàm non contagiosarum, pauca monenda. Primum autem hoc, quod saepè ostendi, repeto: Verè pestilentem febrem &contagiosam posse ab eo, qui pestilente non contagiosa laborat, initiò originem ducere, cùm videlicet putredo ad illum gradum peruenit, vt sit contagiosa, &morbidam ἀπόκρισιν exspiret.