Latin
ADIO. BAPTISTAM
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 28
Unproofread scanNot analysed yet
Febris enim ardentissima non propterea, quia summus calor, contagione disseminatur, nisi morbida exspiratio accedat, qualis vel in Phthisi vel in simili morbo contagioso est, pestilens censetur. Medij verò dispositio vna ex illis, quae corpus praeparant, praecipua causa est. Vt enim funiculus lucernae probe praeparatus fumo saltem ignis attactus, flammam concipit, ita &in contagione pestilenti accidere apparet. Statuimus igitur in verè pestilentibus febribus &contagiosis per solum contagium, exitiosam &lethalem vim disseminari, haustoque seminario sequi quidem putredinem, dum non statim cor opprimitur verùm minimè simplicem: sed quam rursus inquinamenta comitentur. Semperne verò in peste adsit febris, postmodum videbimus. Ista nunc sententia hanc partem concludimus: Per contagium ortum morbum, à maligna qualitate putredinem, nisi cordis vires priùs extinguantur, plaerunque consequi.