Latin
ADIO. BAPTISTAM
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 31
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Hippocratis sententiam quod attinet, nimis absque ratione de ea cogitatum. Vnde enim iste ardor nisi à calore praeternaturali, quo omnia putrida pollent? Et quis sanae mentis ignorat: Omnes quidem libros Hippocratis quaedam Hippocratica continere, Hippocratis autem non omnia esse? Ad definitiones verò quod attinet: moderatis ingeniis vna haec responsio satis esse potest: Aristotelem putredinem tanquam id quod corruptum est, definire: Medicum verò de ea corruptione, quae quasi in via est, agere. Aliud verò esse putrescere, aliudiam putridum esse, quis non videt? Ac cùm Medicis corporum humanorum conseruandorum cura incumbat; eaque in humorum integritate tuenda versetur: de putredine non ita agunt, vti Philosophi, qui putredinem generationi, in qua actiuae qualitates dominantur, opponunt simpliciter: sed de pugna in qua passiuae cum actiuis certant, &eam sedare coctione student, quae praecipuè humores tuetur, &omnia immoderata ad moderationem &temperiem reducit. Philosophi verò duas extremas mutationes mixtorum sibi propositas habent, generationem, &corruptionem. quarum illa ad ortum spectat, haec ad interitum, ad quem naturalia omnia vergunt. Sed aliter simplicia corpora, aliter composita affici statuunt. Simplicia non putrescunt: Composita verò vel animata vel inanimata sunt. Animatum interit, qua est animal: calore naturali illius qui perpetuo motu eget, immobili reddito. Motus verò caloris cum duplex sit, sursum, &deorsum: ille qui sursum fertur, opprimitur à suffocantibus: Motus verò deorsum, deficiente humido cessat. Cum verò mixtum seu compositum, quatenus mixtum consideratur, corruptionem quandam fieri animaduertimus: cum passiuae qualitates actiuis dominantur.