Latin
ADIO. BAPTISTAM
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 32
Unproofread scanNot analysed yet
Ea, vt dixi, putredo est, quae sit, cùm humiditas mixti non ampliùs regitur à calore. Itaque in putredine duo consequuntur: videlicet, vt putrida calore alieno sint calida, &qualitate naturae minimè analoga, inimica; deinde, vt omnia contrà ac in coctione sit, diffluant. Haec cùm Medici, qui de mediis mutationibus agunt, neque de mutatione ad substantiae generationem vel interitum, sed temperamenti respiciunt, considerant: definitionem Putredinis quae est XI Method. Gal. cùm putredinem mutationem ad corruptelam totius substantiae putrescentis, in vno quoque humido definit, amplectuntur.