Latin
34
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 34
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc tanta morborum varietas &diuersitas: cui certè alia causa, quàm putredinis &corruptionis humorum varietas &diuersitas assignari vix potest: est autem calidi proprium corrumpere, dum is calori innato, qui integer est autor omnis conseruationis, contrarius efficitur. hunc calorem cùm &Medici &Philosophi vnicuique mixto adesse proprium &innatum, gubernantem &conseruantem mixtum statuant; nihil ex eorum sententia, nisi eo affecto corrumpi posse consequitur. Afficitur autem in putredine, vt censent, à calore extraneo, cùm humiditas propria, cui innatus calor insidet, è mixto euocatur; eiusque forma &per consequens eius substantia, corrumpitur. Haec corruptio propriè putredo dicitur. nam quae fit à frigore vel siccitate, impropriè hoc modo appellatur. Putrescentis enim propriae conditiones sunt; vt adsit humiditas. Secundò, vt aduenticius calor consequatur: licet aliquando &internum calorem in corpore nostro ita affici medici existiment; vt putredini causam praebeat. Hunc igitur mutatum &intemperatum calorem ad temperiem reducere; &,cùm putredine procedente omnia diffluant, coctione, quae crassiora reddit ea quae diffluere incipiunt, intra suos terminos retinere omnitatione student.