Latin
33
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 33
Unproofread scanNot analysed yet
Ac vt de seminarij pestilentis ortu dicamus: cùm appareat corruptionem potiùs quàm putredinem haustum seminarium consequi, &orta suis principiis (quemadmodum in scholis loquuntur) attestentur: euidens est, non tam à putredine, quàm à corruptione originem ducere. Totam enim substantiam seminarium haustum destruere manifestum est. Putredo verò paulatim ad corruptionem vergit: nec ea, de qua agunt Medici, intimam rei naturam destruit subitò; sed si naturae robur adsit, coctio aliqua humorum speranda. De hac coctione legatur elegantissimus libellus Villae nouani de syrupis inscriptus. Saepè autem sit, vt humores cruditate &aliis de causis in alienam quidem naturam quasi degenerent, non tamen putrescant. quemadmodum videmus in Epilepsia per consensum orta: in qua nullus calor praeternaturalis adest atque molestat. Sic &in vteri suffocatione nulla percipitur caliditas, sed frigiditas interdum manifesta est: &tamen saeua symptomata, non putredini, verùm corruptioni ascribenda, consequuntur. Corruptio verò non est vna, sic ut nec putredo vna, censenda. Dissimilia autem habere dissimiles effectus &gradus, quis negaret?