Latin
36
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 36
Unproofread scanNot analysed yet
Quia verò toties dictum fuit, propositum nobis esse discernere febres pestilentes contagiosas à non contagiosis, atque in eo nunc toti sumus, explicanda semel est haec res, &quasi ob oculos ponenda. Galenum tertio de praecognitione ex pulsibus, haec scripsisse de febribus pestilentialibus putridis manifestum est: εἰδέναι μέντα χρὴ, καὶ διας γινομένους ἄνευ λοιμέν τους αὐτοὺς τούτους πυρετοὺς, ὥσπερ καὶ γέγραπται περὶ αὐτὸν ἅπασι τις ἀξιολογοις ἰατοῖς, καὶ καλουσί γε λοιμώδεις αὐτούς. Scire (inquit) oportet eiusmodi febres etiam aliàs absque peste accidisse: quemadmodum omnes insigniores medici de illis prodidere, pestilentesque vocarunt. Tertio verò Epid. has febres ex putredine ortas appellat λοιμώδεις ἰδιως πυρετοὺς καταλαμ βάνονται τους ἀνθρώπους καὶ χωρὶς λοιμοῦ: id est, Febres pestilentes priuatas, corripientes homines absque peste. In harum verò cura lib. 1. cap. 4. de diff. febrium fuisse κεφάλαιον putredinem, id est, praecipuas indicatiuas curationes ad putredinem directas, affirmat. Has igitur febres pestilentes ex putredine ortas, necdum contagiosas, cum absque peste, id est, publico hominum interitu, intra paucas aedes (in quibus tamen multis propter victus rationem eandem vel aeris intemperiem sine contagio, perniciosae sunt) sese continent, priuatas appellaui. Caeterùm cum Gal. lib. 2. de Hum. Natura, cap. 4. de pestilenti aeris