Latin
LIB. DE PESTIL
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 37
Unproofread scanNot analysed yet
LIB. DE PESTIL. ti aeris statu, seu seminariis pestis, sic scripserit: ἰδιότητι μερον ὅλης τῆς οὐσίας, οὐχ ἅπλη ποιότητι λυμαινομενον τοῖς σωμασιν: aliud genus pestilentialium febrium, quod non à putredine tantùm, sed à corruptione oriatur, &in quo πέρματα τοῦ λοιμοῦ à proprietate substantiae potiùs, quàm manifesta aliqua qualitate laedant, esse statuit. Has autem in Germanico scripto publicas appellaui: non vt speciem certam constituerem, sed solummodò, quia publicum priuato oppositum est, vt illas a priuatis hac notione (recte ne an secus factum fuerit, ambitiose in praesentia contendere non libet) discernerem. De nominibus nullam quidem litem cuiquam moueo, neque nomen publicae pestis magnopere tuebor: modò de rebus ipsis nobis constet. Galenus certè seminaria ista pestis δυναστευούσης αἰτίας appellatione designasse, vel de putredine longè vulgaris conditionem superante, egisse videtur. Affirmat autem libro primo de differ. febrium: se plenius dicturum de febribus pestilentibus in Curatiua Methodo. Verùm cùm libro decimo sub finem hoc agere incipit, statim ista sententia concludit: se alio in loco de his acturum. Id verò vbi faciat, haud scio. Dum enim in libros Hippocratis Epidem. commentatur, nullum librum Hippocratem de febribus pestilentibus scripsisse ait, &res ostendit: aegros, quos Hippocrates recenset, vel non pestilentibus morbis, vel minimè contagiosis, &ex contagione ortis, laborasse. Possem hoc plurimis verbis explanare: nisi eruditi Medici per se hoc viderent; &mihi in isto scripto breuitas sequenda esset. cuius me vel valetudo mea afflictissima, quae ad libros respicere vix, imò ne vix quidem, cum lecto affixus sim, sinit, admonet. Ad institutum redeo.