Latin
LIB. DE PESTIL
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 41
Unproofread scanNot analysed yet
In his initiò sanguinem mittere, priusquam appareant, vel corpora purgare, modò ante quartum diem hoc fiat; nullam reprehensionem habet: imò vt salutare (maximè si plenitudinem consequantur) auxilium commendatur. caeterùm si post quartum, aut maculis iam apparentibus, sanguinis missione vel medicamentis humores agitentur, &intempestiuè moueantur; periculo res non vacat. Sed ad signa febris pestilentis nobis deueniendum. Maculae quidem omnes, febris pestilentis sunt Desinus. indices; sed non omnes febris pestilentis contagiosae. Nam cùm in progressu morbi, videlicet, quarta, septima, vel nona primùm se produnt, pestilentis putridae notae sunt; cum verò initio morbi conspiciuntur, contagiosam febrem indicant. Habet autem contagiosa febris duos praecipuos comites, (si modò naturae robur tantum sit; vt materiam expellere, &ad emunctoria deponere possit: neque vi deleteria contagij spiritus opprimantur) videlicet carbunculos &bubones, seu Parotides, cùm caput afficitur. Meλασματα seu nigrae maculae rariùs apparent in viuis, verùm cùm contagij vis subitò vitam adimit, in cadaueribus plerunque sese efferunt.