Latin
LIB. DE PESTIL
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 40
Unproofread scanNot analysed yet
Possent &signis ista discerni: nisi (cùm pestilentium priuatarum putridarum putredo non in temporis quasi puncto oriatur) signorum &symptomatum, quibus sese produnt, diuersitas summa esset, &de his tam veterum quàm recentium libri pleni. Ruffus praecipua collegit, quae studiosis medicinae in promptu sunt. Latitudinem autem quasi pestilentis putridae obseruare, &quae mitior atque intensior, quaeque intensioris causae, considerare oportet. Saepè enim remissa videtur pestilens putrida: cùm minimè sit, &praesentem mortem propemodum afferat. Porrò differre putridas à contagiosis, ἡ θεραπεία ostendit. Sanguis enim in omnibus febribus putridis, maximè verò pestilentibus, ex sententia omnium doctorum, Auicennae, Aetij, Pauli, Ruffi, principio mittitur: in contagiosa febre non item. Nam tunc morbida ἀπόκρισις, seu seminarium pestilens inspiratione haustum, foras pellendum. Id quod sanguinis missio non praestat. Hoc in loco de Petechiis aliquid monendum: quae aliàs ab initio putridae febri non contagiolae coniunctae sunt, aliàs statim contagionem comitem habent. Sunt illae ex Graecia in Italiam non ante multos annos delatae, ac in primis Aulis summorum Regum &Principum in Germania infestae fuerunt. Nunc Rebuspublicis etiam &ciuitatib. saepè perniciosae. Hae aliàs Cacochymiam in corporib. sequuntur, atque tunc plerumque morbidam ἀποκρισιν habent, &contagione disseminantur: aliàs Plethorae comites sunt. Differunt autem colore. Quae à plenitudine sanguinis oriuntur, pulicares, cùm maculae rubeae appareant, appellantur. Hae plerunque febrem pestilentem simplicem non contagiosam scilicet, adiunctam habent. Aliae Cacochymiae soboles, nigrae, liuidae, puniceae, virides conspiciuntur; &contagij seminarium secum ferunt. ac istae quoque numero, multitudine, &magnitudine discernuntur.