Latin
LIB. DE PESTIL
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 44
Unproofread scanNot analysed yet
Apparet igitur cùm ἐκπνοὴ seu exspiratio quasi pars sit inspirationis seu respirationis, neque planè huic contraria, non posse omnia, quae inspirantur, summo etiam diaphragmatis &musculorum thoracis conatu, expelli. Cùm autem μιάσαιατα, quod antea deduximus, inspiratione intra corpus deducantur, expulsio illa, qua discutiantur &è corpore exterminentur, violentiori motu &auxilio, quo natura adiuuetur, indiget. Affirmat quidem Medicus Gallus Paraeus de seipso; cùm ex commoto lecto aegri μιάσματα pestilentialia attraxisset: ita cerebrum, quod affectum fuerat, sternutatione fortiter concussum; vt expulso per illum motum inquinamento antea hausto nihil periculi porrò sit consequutum. At cùm in pulmones &cor fertur; atque per poros &angustos meatus attrahitur, natura per διαφορηταικα medicamenta iuuanda est, &per halitum seu expirationem, quod Graeci διαφορειν appellant, cùm ipsa hoc per διαπνοὴν praestare nequeat, adiuuanda. Est autem διαφόρησις humorum seu vaporum discussio per medicamenta, quae διαφορητικὰ nuncupantur. Ea igitur in curanda febre pestilente à contagione orta adhibenda; &non modò per vaporem vel sudorem seminarium siue ex putredine in pestilentibus febribus putridis, siue inspiratione in contagiosis haustum, depellendum: verumetiam malignitas illius infringenda; &cor quasi aduersus praesens venenum antidotis communiendum est. Itaque cùm sine mora corruptum omne è corpore sit pellendum, (corruptum enim nihil nisi ablationem sui indicat) nequaquam Medico cessandum. Quibus verò &qualibus medicamentis id efficiendum; hoc opus, hic labor est. Remedia multa ostenduntur à Medicis: verùm, quae sine periculo iuuent, perpauca sunt.