Latin
LIB. DE PESTIL
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 45
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque in hanc sententiam deueni, atque in ea maneo: verum Alexipharmacum pestis penes Deum repositum, &ab eo precibus expetendum. Interea tamen faciendum, quod possumus; &vt Celsus noster pręcipit, anceps potiùs quàm nullum remedium adhibendum. neque fidendum, si post illius vsum aeger sibi melius esse dicat: sed alexipharmacis &iis quae vires cordis conseruant atque augent, instandum. Remedia varia in libello Germanico, non tam de mea quàm aliorum sententia recitaui: &plurima vbique reperiri, nemo mediocriter in com munibus libellis versatus ignorat. veteres, bolum, terram Lemniam seu sigillata, vt loquimur, commendant. Auicenna boli drachmam cum aqua rosacea &vino praescribit. Galenus terram Lemniam, cui Dianae effigies impressa sit, superstitiosè requirit. Hauddubie habent illa singularem ac praeclarum vsum; maxime in putridis: verùm cùm sint nunc in potestate Turcica; quid de iis speremus? Cornu cerui vsto siue crudo pro iis vtamur. Recentiores commendant nucem vomicam, boletum ceruinum, aliaque medicamenta; quae, cùm corpora iis grauiter afficiantur, inprimis valere existimantur. Verùm theriacam, Mithridaticam antidotum, &simplicia medicamenta quę venenis aduersantur, rectiùs adhiberi experientia docuit. Repetere verò hoc in loco omnia non necesse est; cum, vt dixi, in omnium oculos, qui libros peruulgatos inspiciunt, incurrant. Hoc obseruandum: cùm sudor in omnibus morbis contagiosis inprimis conferat, magno successu quosdam ad hunc prouocandum, tum alia medicamenta sudorifera, tum salia ex herbis, radicibus, &lignis confecta adhibere. Commendatur autem Absinthij: licet vomitum eo moueri compertum sit. Sal item scabiosae, veronicae, cardui, item ex radice angelicae efficacissimum existimatur.