Latin
LIB. DE PESTIL
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 53
Unproofread scanNot analysed yet
si quid aliud, spiritus exhauriunt, &virtutem cordis labefactant; imò omnes totius corporis vires minuunt, &,ne μιασμάτων malignitati resistere possit, faciunt. Cordi etiam multa foris adhibentur, quae peculiari vi aduersus pestilentis seminarij impetum facere videntur: vt smaragdus, hyacinthus. Multi radices quasdam, vt plantaginis aquaticae, petasitis, valerianae, &aliarum herbarum gestant. Alij alia περίαπτα &Amuleta adhibent. De his Hippocrates noster scripsisse existimatur: v φισικὰ βοηθηματα οὐ λύειν τὴν ἐπιδημίαν λοιμικοῦ πάθοις. Grauiùs autem eos errare arbitror, qui per venena etiam cor iuuari existimant. Marsil. Ficinus autor est. vt auellanae cortex argento viuo impleatur, &appensus cordi applicetur. Hoc ferendum Arsenici vsus, qui à multis etiam doctis viris valde commendatur, mihi, ne quid dissimulem, suspectus est. Si quis tamen eo vti velit, rectiùs faciet; si tam ex crystallino quam rubeo Arsenico, mucilagine Traganthi adiecta, tabellam quasi formet, eamque serico tegat, &ne sudore madescat atque cutem attingat, caueat: quam si in puluerem redigat; &alia cordialia medicamenta, odorata praesertim, quae veneni labem, ceu vehiculum, ad cor &cerebrum non sine periculo deferre possent, admisceat. Theodosius arbitratur; assuetudine quadam venenatę qualitatis cor praemuniri.