Latin
LIB. DE PESTIL
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 54
Unproofread scanNot analysed yet
Alij propria vi, nempe propter occultam similitudinem cum veneno pestilenti, quod ad se corde interim illaeso permanente attrahit, hoc facere contendunt, &autoritate Tralliani nituntur: qui scirrho lienis adhibitum prodesse affirmat. Verùm quorsum ista autoritas obsecro. Mitto haec, cùm ab aliis agitata sint, atque aliorum iudicio permitto, nec meum interpono. Noui nostri Medici, puluerem Bufonis exiccati &Margaritas, Corallos, Hyacinthos, Smaragdos addunt. Radices etiam Dictami, Tormen tillae &Crocum admiscent. Recta ratione eos vti, mihi non apparet. Exemplis moueri, cùm contraria non ignota sint, nequeo. Itaque ista in medio relinquo: atque vt bufo potius exsiccatus &in vino lotus Apostemati adhibeatur (quemadmodum in libello Germanico monui) hortor. De cura verò symptomatum hoc in loco non ago: cùm in Germanico scripto quaedam attigerim; &melioribus artificibus, qui manum adhibent, ista reliquerim. Haec verò pauca de alimen torum &aeris corruptione, de contagione, de putredine, de discrimine inter pestilentes febres putridas &contagiosas, de signis, denique de curandi &praeseruandi ratione, qui attentè considerabunt, hauddubie de meo libello aequiùs iudicabunt, &perspicient, me nunc non primum istam distinctionem de febribus pestilentibus putridis &contagiosis (de quib. ante multos annos cum clarissimis &doctissimis viris Medicisque summis D. Iulio Alexandrino, D. Hieronymo Mercuriali, D. Donzellino, D. Petro Monauio Medico Caes. D. Ioachimo Camerario electoris Saxoniae Medico, D.