Latin
1.3 to 1.4
Johannes de Alta Silva, Johannes de Alta Silva de Thesauro et Fure Astuto 1.3-4
Not analysed yet
Contigit autem ut rex thesaurum videre vellet, arcessito custode intrat turrim videtque magnam thesauri partem sublatam esse. Furore ergo repletus, dissumulans tamen egreditur venitque ad decrepitum quendam senem, consilium quaesiturus. Fuerat hic senex aliquando famosissimus latro quem conprehensum rex oculis privaverat eique de mensa sua cotidianos comparabat cibos. Hic regi consilium saepe bonum et utile praebebat, utpote qui multa viderat et audierat suaque experientia didicerat multa. Narrat ei rex damnum suum quaeritque quomodo perdita recuperare possit. Cui senex tale dat consilium: "Si," inquit, "o rex, novisse cupis quis hoc an tuus custos an alius egerit, iube fasciculum herbae viridis in turrim inferri supponique ignem. Tu autem, clauso ostio, turrim iterum circumeas, et videas si per aliquam muri rimulam fumum egredi videris. Hoc facto, ad me redeas consilium accepturus quid post haec tibi agendum sit." Rex autem dictum senis cito impleri iubens, clausit ostium et coepit tacitus turris ambitum circumire. Ecce autem calore ignis viridisque materiae humore fumus permaxime excitatus totam usque ad tectum replevit turrim. Qui cum aliud spiraculum non haberet, per locum foraminis illius, eo quod lapide tantum sine caemento obstructum erat, egreditur. Quibus visis, rex properavit ad senem; ea quae viderat narravit. Hoc audito, senex: "Scias," ait, "rex, fures tibi tuos per locum ubi fumus egriditur abstulisse thesauros; quos nisi aliqua arte ceperis, quod superest asportabunt. Non enim cessabunt, quippe quibus adhuc prospere cessit res, donec totum thesaurum exhauserint. Meo igitur usus consilio damnum dissimula et preme silentio, ne, rumore hoc per aures populi discurrente, tuum furibus studium innotescat. Et tu interim cupam latam et profundam calenti imple bitumine, resina, pice et glutine, quam foramini introrsus opponas, ut dum fur more solito securus nullam deceptionem suspicans ad assuetum thesaurum recurrit, repente in cupam corruat captusque et colligatus glutine se tibi, velit nolit, cras manifestet." Admiratus rex astutum senis consilium cupam ilico ferventi impletam glutine opponit foramini serratoque ostio abscedit. Ecce autem fatalis illa dies, quae neminem bonum malumve praeterit, miserum patrem cum filio eadem nocte ad turrim adduxit, remotoque a foramini lapide, intrat pater nihil de praetensis laqueis suspicatus, dumque festinat ut heri et nudius tertius in pavimentum salire, incautus miser, ut erat vestitus calceatusque, in cupam mento tenus insilit, statimque vallatus glutine redditur immobilis, ita ut nec manum nec pedem movere posset, excepta lingua quae tantum ab hac iniuria libera remanserat. Ingemiscens igitur infelix filium advocat, narrat quibus laqueis teneatur adstrictus, orat ut sibi cito, antequam aliquis superveniat, caput amputet et abscedat, ne forte per caput cognitus aeternam suo generi maculam inferat et iacturam. At vero filius totis viribus patrem conatus extrahere, cum laborem suum frustrari videret, coepit anxiari et haesitare quid de duobus ageret; hinc etenim horrebat suas nece patris cruentare manus, hinc vero metuebat per faciem patris deprehendi. Cum ergo eum a nece retraheret amor, timor et necessitas urgeret, nesciens quid utilius ad tempus ageret, caput patris cultro abscisum fugiens asportavit.