Latin
1.5 to 1.6
Johannes de Alta Silva, Johannes de Alta Silva de Thesauro et Fure Astuto 1.5-6
Not analysed yet
Postridie autem rex prima luce de lectulo surgens intravit turrim cucurritque ad cupam invenitque murum perforatum et totam illam bituminis superficiem infectam sanguine, furem quoque suum, sed truncato capite deprehendit. Festinans ergo ad suum recurrit consiliarium, illum videlicet senem, annuntians captum quidem furem sed capite mutilatum. Quod hoc audisset senex, parumper subridens: "Miror," ait, "huius latronis astutiam. Quia enim nobilis erat nec voluit se vel genus suum prodere, idcirco a socio sibi caput amputari iussit. Unde et difficile videtur mihi te posse aut thesaurum recuperare aut cognoscere furem." Tunc rex vehementer urgebat senem ut daret consilium, minime de thesauro perdito aiens se curare, si tantummodo furem quis fuerit agnovisset. Cui senex: "Fac illum," inquit, "abstractum de cupa, caudae equi fortissimi alligari trahique per plateas et vicos civitatum regni tui. Porro milites armati subsequantur, capientes si quos viderint viros vel mulieres ad aspectum cadaveris lacrimare tibique eos praesentent. Et si fuerint ibi socius aut uxor aut filii, nequaquam poterunt a lacrimis temperare." Bonum rex ratus senis consilium iubet festinanter truncum equo fortissimo pedibus alligatum cum armatis militibus trahi per proximam civitatem. Qui dum miser trahitur, contigit eum ante fores domus suae devenire. Stabat autem ille filius eius major, qui et ei in furto fuerat socius, ante ipsas fores. Qui cum videret patrem sic miserabiliter trahi, flere quidem non audens, sed nec valens lacrimas prohibere, occasione reperta, cultellum lignumque arripit, quasi aliquid incisurus, sinistraeque manus pollicem de industria sibi amputat. Tunc vero sub occasione pollicis vocem emittit luctuosam, erumpunt lacrimae, accurrit mater, fratres et sorores dilacerant manibus vestes oraque et capillos, in persona fili patris miseriam lamentantes. Affuerunt ilico milites qui eos caperent ducerentque ad regem. At vero rex maximo adfectus gaudio, sperans se perdita recuperare posse, pollicebatur illis vitam et gratiam suam, si scelus confiterentur redderentque thesauros suos. Iuvenis autem ille ex metu et necessitate audaciam sumens: "Non ideo," ait, "o serenissime rex, ego aut mei, quia hic miser truncus ad nos aliquid pertineat, lacrimas effundimus, sed quia hic dies nefastus mihi sinistrae manus pollicem abstulit. Ob hoc ergo lacrimae effusae, exaratae facies, capilli evulsi, quia ego adhuc iuvenis hodie uno et potiore membro debilitatus sum." Rex vero pollicem adhuc fluentem sanguine certissimum veritatis argumentum fore ratus, motus misericordia propter fortunam iuvenis: "Non est," ait, "mirum si dolet cui male contigit. Vade in pace et hunc diem male ominatum de cetero praecaveto." Sic ergo ille astutia sua se suosque liberans domum rediit, et rex similitudine delusus veritatis redit ad senem consilium accepturus.