Latin
PROPOSITIO XXII
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 100
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque fuerit stella prope initium Cancri uel Capricorni, erit tempus quo succedit Soli in ortu aequale tempori quo praecedit eum per occasum, ut sydus Sithelis, quod est in fine Geminorum. Mansionibus quoque Lunae apud occasum Solis sunt ortus &occasus, ortus scilicet ut exeat stel la de sub radijs solis, &oriatur manè in oriente ante ortum solis. Occasus uerò ut stella in nadir huic orienti uel ortae manè occidit in occidente eadem ho ra. Prima itaque mansio, quae est Ascarchan, oritur 10 diebus remanentibus de mense Aprili, &cadit eius nadir, quae est Alphar uel Algaphar. Deinde post omnes 31 dies oritur una mansio, &cadit eius nadir usque in finem anni. Ioan. de SacroboSCO VITA. OANNES de Sacrobosco summus sua tempestate Philosophus, ad annum Domini 1 232 floruisse cre Qditur. eius enim anni meminit in suo Computo: in cuius operis fine est &hoc carmen, M.Christi bis C. quarto deno quater anno, De Sacrobosco discreuit tempora ramus. De eius patria nihil habemus aliud, quam quod ne