Latin
PROPOSITIO XXII
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 101
Unproofread scanNot analysed yet
luti per manus à maioribus traditum accepimus, Anglum scilicet fuisse: puerum autem Lutetiam literarum gratia venisse, vbi quod reliquum fuit uitae totum transegerit. Obijt ergo illic cùm opusculum de Sphaera, &Computum Ecclesiasticum edidisset: sed quoto aetatis anno, id non traditur. Sepultus est in Claustris Sodalium Maturinorum: cuius medio tumulo qui ex sectili lapide est, Sphaera insculpta spectatur cum Epitaphio hoc: quod licet barbarum infelixque seculum illud planè redoleat, tamen hîc ap ponendum duximus, ut inde posthac omnibus palam sit, de Sacrobosco non busto autori huic nomen fuisse. De Sacrobosco qui Compotista Ioannes Tempora discreuit iacet hîc à tempore raptus. Tempore qui sequeris, memor esto quòd morieris. Si miser es plora: miserans pro me, precor, ora