Latin
11
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 11
Unproofread scanNot analysed yet
Talium operum causam proprie ad Deum referendam esse nemo non intelligit. Sicut igitur naturae vires in alijs partibus eatenus recipimus, ne Regnum Christi tollant: ita suas vires lumini eatenus tribuemus, ne quid de gloria Christi detrahatur, cui cum omnia subiecta sint, iure etiam sentiendum est, stellarum vires ei parere oportere. Ac bonae mentes hac sententia erigere se, atque confirmare debent aduersus tristes significationes, quae non raro mirabiliter animos in tanta naturae humanae imbecillitate perturbant. Atque vt aliàs verbum Dei anteferre nostris opinionibus debemus: ita aduersus has significationes, animi verbo Dei ac promißionibus diuinis confirmandi sunt. Idque vulgata sententia docet, quae citatur ex Ieremia, Nolite timere à signis caeli, quae timent Gentes. Neque enim negat Propheta signa esse, sed cum signa nominet, sentit ea, res magnas atque tristes minari. Consolatur autem pios, ne ea metuant, non quia nihil significent, sed vt confidant se diunitus inter illa pericula tegi ac seruari.