Latin
12
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 12
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut mortem timere Christus prohibet, non quia mors non sit aspera: sed vt sciamus nobis etiam in morte ipsum adesse Christum, vt nos seruet. Erigenda igitur mens est supra vniuersam hanc corporalem naturam, vel si fractus illabatur orbis: nec patiendum vt verbum Dei, vt fiducia erga Deum nobis excutiatur: qua sicut muniuntur piae mentes aduersus praesentia pericula, ita munienda erunt etiam aduersus inimicas astrorum significationes. Sicut igitur aliae partes Physices non laedunt religionem Christianam, ita neque Astrologia: nam hanc quoque partem physices esse sen timus. nec officit pietati, si quis in loco vtatur. Ac praeter haec duo actionum genera, quae recensui, reliquum est tertium genus actionum, ad quas suscipiendas animi contra naturam, à Diabolo magno motu impelluntur. Neque enim aut astris, aut alijs naturalibus causis, sed Diabolo recte tribuentur Neronis &similium Tyrannorum prodigiosae libidines atque parricidia. Itaque cum humani animi non vno tantum genere causae moueamtur, consequitur, leges fatorum varijs modis impediri, interdum afflatu diuino, interdum institunone, interdum deliberatione, interdum etiam in dibzy G Googl deterius flecti à Diabolo. Praeclarè igitur inquit Ptolemaeus, astrologorum decreta non esse praetoria. Nam praetoris edicta populum parêre corunt: illae vero significationes non afferuut vim hominibus, etsi non vbique sunt ociosae. Atque harum rerum exempla suppeditam historiae. Sed haec disputatio longior est, quàm vt hic explicari tota poßit.