Latin
14
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 14
Unproofread scanNot analysed yet
Hic non solùm inquit annos, dierum &noctium vices, discrimina temporum, videlicet aestatis atque hyemis ab astris confici, sed addit etiam de signis. Idque interpretatur consensus omnium seculorum, quo conpertum est eclipses semper habuisse tristes euentus. Non est autem hominis bene instituti, dissentire à consensu tot seculorum. Haec fortasse longius quàm oportuit in hunc libellum praefatus sum: sed volui commonefacere adolescentes in ipso vestibulo harum artium, vt de hoc toto choro artium honorificentius sentiant. Scripsi autem ad te, Grynaee doctißime, non quòd hac oratione te arbitrarer accendendum esse, qui in vniuersa Philosophia sic excellis, vt quem tibi conferam ex nostris hominibus habeam neminem. Sed harum artium mentio semper memoriam mihi tui renouat, cuius rei testem habes virum optimum, Iacobum Milichium: qui quoniam has artes hic docet, multum de eis mecum confabulatur, quo in sermone te quoque complecti solemus. Nemo itaque fuit ad quem potius de his artib.