Latin
13
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 13
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim ideo commemoraui, ne adolescentes in totum damnent hunc chorum artium, propterea quòd imperiti quidem irrident di uinationes. Nam illa doctrina de motibus, cognitionem habet suauißimam, &homine dignißimam. Et si quis adhibebit iudicium, intelliget alteram partem artis, diumatricem videlicet, perinde esse partem physices, sicut medicorum praedictiones pars quaedam physices esse existimantur. Neque enim illa pulcherrima corpora siderum frustra condita esse sentiendum est. Praesertim cum ille ordo atque cursus summa ratione constet: adeo vt quaedam quasi Politia in coelo, uelut in poemate depicta esse videatur. Sol enim qui regnare vi detur, in medio orbe vehitur, stipatus senatoribus, bellatore, atque oratore: habet &oeconomas Lu nam &Venerem. Nam hae praecipue dominan tur in ciendis humoribus, quibus aluntur corpora. Cum autem &hic admirabilis ordo ac positus, deinde certißimae leges cursus testentur, hoc opificium summa ratione constare, non est consentaneum astra nullas significationes, nullos effectus habere. Neque verò frustra dicunt sacrae literae, Erunt in signa, tempora, &dies, &annos.