Latin
Cap. II
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 21
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Quae sint partes mundi. Niuersalis autem mundi maV china in duo diuiditur, in aetheream sci licet, &elementarem regionem. Elementaris quidem alterationi continue peruia existens, in quatuor diuiditur. Est enim terra tanquam mundi centrum in medio omnium sita, circa quam aqua; circa aquam aer, circa aerem ignis: illic purus &non turbidus orbem Lunae attingens, vt ait Aristoteles in libro Meteororum. Sic enim ea disposuit Deus gloriosus &sublimis. Et haec quatuor elementa dicuntur, quae vicißim à semetipsis alterantur, corrumpuntur &generantur. Sunt autem elementa corpora simplicia, quae in partes diuersarum formarum minimè diuidi possunt, ex quorum commixtione diuersae generatorum species fiunt. Quorum trium quodlibet terram orbiculariter vndique circundat, nisi quan tum siccitas terrae humori aquae obsistit ad vitam animantium tuendam. Omnia etiam praeter terram mobilia existunt, quae vt centrum mundi ponderositate sui magnum extremorum motum vndique aequaliter fugiens, rotundae sphaerae medium possidet.