Latin
Cap. II
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 22
Unproofread scanNot analysed yet
Circa elementarem quidem regionem aethaerea regio lucida ab omni variatione, sua immutabili essentia, immunis existens, motu continuo circulariter incedit, &haec à Philosophis quinta nuncupatur essentia. Cuius nouem sunt sphaerae, sicut in proximo praetractatum est, scilicet Lunae, Mer curij, Veneris, Solis, Martis, Iouis, Saturni, stellarum fixarum, &coeli vltimi. Istarum autem sphae rarum, quaelibet superior inferiorem sphaericè circundat. Quarum quidem duo sunt motus. Vnus est coeli vltimi super duas axis extremitates, scilicet, polum arcticum &antarcticum, ab oriente per occidentem iterum rediens in orientem, quem aequinoctialis circulus per medium diuidit. Est etiam alius inferiorum sphaerarum motus per obliquum huic oppositus super polos suos distantes à primis xxiij. gradibus &xxxiij. minutis, sed primus omnes alias sphaeras secum impetu suo rapit intra diem &noctem circa terram semel: illis tamen contra nitentibus, vt octaua Sphaera in centum annis gradu vno. Hunc siquidem motum secundum diuidit per medium zodiacus, sub quo quilibet separtem planetarum Sphaeram habet propriam, in qua 8 ii defertur motu proprio contra coeli vltimi motum, &in diuersis spacus temporum ipsum metitur, vt Saturnus in xxx. annis. Iupiter in xij. Mars in duobus. Sol in cedxv. diebus &sex horis fe SEI. re. Venus &Mercur ius similiter ferè cum Sole. Luna ve rò in. xx vij. diebus &octo horis. Coelum moueri circulariter, &esse fi