Latin
DE DVOBVS COLV
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 44
Unproofread scanNot analysed yet
Colurus igitur distinguens solstitia transit per polos mundi, &per po Nos zodiaci, &maxismas solis declinationes, hoc est, per primos gra dus cancri &capricorni. Vnde primus punctus cancri vbi colurus iste intersecat zodiacum, dicitur punctus solstitij aestiualis: quia quan do Solest in eo, est solstitium aestiuale, &non potest Sol magis accedere ad zenith capitis nostri. Est autem zenith punctus in firmamento directè suprapositus capitibus nostris. Arcus verò coluri, qui intercipitur inter punctum solstitij aestiualis &aequinoctialem, appellatur maxima Solis declinatio. Et est secundum Ptolemaeum 23. graduum &51. minutorum. Secundum Almeonem vero 23. graduum, 3; minutorum. Similiter primus punctus capricorni, vbi idem colurus ex alia parte intersecat zodiacum, dicitur punctus solstitij hyemalis, &arcus coluri interceptus, inter punctum illum &aequinoctialem dicitur alia maxima Solis declinatio, &est aequalis priori. Alter quidem colurus transit per polos mundi, &per prima puncta arietis &librae, vbi sunt duo aequinoctia: vnde appellatur colurus distinguens aequinoctia. Isti autem duo coluri intersecam sese super polos mundi ad angulos rectos sphaerales.