Latin
DE DVOBVS COLV
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 45
Unproofread scanNot analysed yet
Signa quidem solstitiorum &aequino ctiorum patent his versibus, Haec duo solstitia faciunt cancer, capricornus: Sed noctes aequant aries &libra diebus. DE MERIDIANO. Vnt iterum duo alij circuli maiores in Sphaera, scilicet meridianus &horizon. Est autem meridianus, circulus quidàm tran siens per polos mundi, &per zenith capitis nosri. Et dicitur meridianus, quia vbicunque sit hovio, &in quocunque tempore anni, quando Sol motu firmamenti peruenit ad suum meridianum, est illi meridies. Consimili ratione dicitur circulus medij diei. Et notandum quod ciuitates, quarum vna magis accedit ad orientem quàm alia, habent diuersos meridianos. Arcus verò aequinoctialis interceptus inter duos meridianos, dicitur longitudo ciuitatum. Si autem duae ciuitates eundem habeant meridianum, tunc aequaliter distant ab oriente &occidente. De Horizonte.