Latin
SCHOLIVM
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 61
Unproofread scanNot analysed yet
Item si sumatur quarta zodiaci, quae est à principio cancri vsque ad finem virginis, semper maior pars ortur de quarta aequinoctialis, quàm de quarta zodiaci illi conterminali, &tamen illae duae quartae simul peroriuntur. Idem intellige de quarta zodiaci, quae est à primo puncto capricorni vsque ad finem piscium. NSphaera autem obliqua siue decliui, duae medietates zodiaci adaequantur suis ascensionibus. Medietates dico, quae sumuntur à duobus punctis aequinoctialibus: quia medietas Xodiaci, quae est à principio arietis vsque in finem virginis oritur cum medietate aequnoctialis sibi conterminali. Similiter alia medietas xodiaci oritur cum reliqua medietate aequmoctialis. Partes autem illarum me