Latin
D IENIT
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 62
Unproofread scanNot analysed yet
D IENIT dietatum variantur secundum suas ascensiones: quoniam in illa medietate zodiaci, quae est à prin cipio arietis vsque ad finem virginis, semper maior pars oritur de zodiaco, quàm de aequinoctiali, &tamen illae medietates simul peroriuntur. Econuerso contingit in reliqua medietate zodiaci, quae est à principio librae vsque ad finem piscium: semper enim maior pars oritur de aequinoctiali, quam de zodiaco: &tamen illae medietates simul per oriuntur. Vnde hic patet instantia facta manifestior contra argumentationem superius dictam. Arcus autem qui succedunt arieti vsque ad finem virginis in sphaera obliqua, minuunt ascensiones suas supra ascensiones eorundem arcuum in sphaera recta, quia minus oritur de aequinoctiali. Et arcus qui succedunt librae vsque ad finem piscium in sphaera obliqua, augent ascensiones suas supra ascensiones eorundem arcuum in sphaera recta, quia plus oritur de aequinoctiali. Augent dico secundum tantam quantitatem, in quanta arcus succedentes arieti minuunt.