Latin
D IENIT
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 63
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc patet, quod duo arcus aequales &oppositi in sphaera decliui, habent ascensiones suas iunctas aequales ascensionibus eorundem arcuum in sphaera recta simul sumptis: quia quanta est diminutio ex vna parte, tanta est additio ex altera. Licet enim arcus inter se sint inaequales, tamen quantum vnus minor est tantum recuperat alius, &sic patet adaequatio. Regula quidem est in sphaera obliqua, quod quilibet duo arcus Xodiaci aequales, &aequaliter distantes ab alterutro punctorum aequinoctialium, aequales ha bent ascensiones. De diebus naturalibus &artificia Cap. III. libus. X praedictis etiam patet, quod dies naturales sunt inaequales. Est enim dies na turalis reuolutio aequnoctialis circa ter ram semel, cum tanta parte quantam interim Sol pertransi motu proprio contra firmamentum. Scholium. Hunc locum corruptum esse non ambigo, vide quod ad finem libri adi ectum est ex Io. de Mon. in Almagegestum Ptol. de diebus natural. Pro. 182. Codex manu scriptus habebat 183. parallelos (id est, paulò infrà) alij legunt 180. tantum.