Latin
D IENIT
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 66
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes verò alios circulos, diuidit horizon obliquus in partes inaequales, ita quod in omnibus circulis, qui sunt ab aequinoctiali vsque ad tropicum cancri, &in ipso tropico cancri maior est arcus diei, quàm noctis, id est, arcus super horizontem, quam sub horizonte. Vnde in toto tempore, quo Sol mouetur à principio arietis per cancrum vsque in finem virginis, maioran tur dies supra noctes, &tanto plus, quanto magis &tanto minus, quanto accedit Sol ad cancrum: magis recedit. Econuerso autem se habet de diebus &noctibus, dum Sol est in signis australibus. In omnibus alijs circulis, quos sol describit inter aequinoctialem &tropicum capricorni, maior est arcus sub horizonte, &minor supra. Vnde arcus diei est minor quàm arcus noctis, &secundum proportionem arcuum minorantur dies supra noctes: &quanto circuli sunt propinquiores tropico hyemali, tanto magis minorantur dies. Vnde videtur, quod si sumantur duo circuli aequidistantes ab aequinoctiali ex diuersis partibus quantus est arcus diei in vno, tantus est arcus no ctis in reliquo.