Latin
D IENIT
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 67
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc sequi videtur, quòd si duo dies naturales sumantur in anno aequaliter remoti ab alterutro aequinoctiorum in oppositis partibus, quanta est dies artificialis vnius, tanta est nox alterius, &econuerso. Sed hoc est quantum ad vulgi sensibilitatem in horizontis fixione. Ratio enim per ademptionem Solis contra fir mamentum in obliquitate zodiaci, verius diiudicat. Quanto quidem polus mundi magis eleuatur supra horizontem, tanto maiores sunt dies aestatis, quando Sol est in signis septentrionalibus: sed est econuerso, quando est in signis australibus. tanto enim magis. minorantur dies supra noctes. NOT ANDV M etiam quod sex signa, quae sunt à principio cancri per libram vsque in fi nem sagittarij, habent ascensiones suas in sphaera obliqua simul iunctas, maiores ascensionibus sex signorum, quae sunt à principio capricorni per arietem, vsque ad finem geminorum. Vnde illa sex signa prius dicta, dicuntur recte oriri, ista verò sex oblique. Vnde versus, Recta meant, obliqua cadunt à sydere cancri, Donec finitur Chiron: sed caetera signa, Nascuntur prono, descendunt tramite recto. Et quando est nobis maxima dies in aestate,