Latin
Cap. IIII
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 69
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. Otandum autem, quod illis quorum zenith est N in aequinoctiali circulo, Sol bis in anno transit per zgnith capitis eorum, scilicet quando est in principio arietis, &in principio librae: &tunc sunt illis duo alta solstitia, queniam Sol directe transit supra capita eorum. Sunt iterum illis duo ima solstitia, quando Sol est in primis punctis cancri &capricorni: &dicuntur ima, quia tunc Sol maxime remouetur à zenith capitis eorum. Vnde ex praedictis patet, cum semper habeant aequinoctium, in anno quatuor habebunt solstitia, duo altè &duo ima. Patet etiam, quod duas habent aestates, sole scilicet existente in alterutro pun ctorum aequinoctialium, vel prope. Duas etiam habent hyemes, scilicet sole existente in primis punctis cancri &capricorni, vel prope. Et hoc est, quod dicit Alfraganus, quod aestas &hyems. sci Distet. 6 licet nostrae, sunt illis vnius &eiusdem complexionis: quoniam duo tempora, quae sunt nobis aestas &hyems, sunt illis duae hyemes. Vnde Lucan. lib. 9.