Latin
Cap. IIII
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 70
Unproofread scanNot analysed yet
Deprensum est hunc esse locum, quo circulus alti Solstitij, medium signorum percutit orbem. Ibi enim appellat Lucanus circulum alti solstitij aequinoctialem, in quo contingunt duo alta solstitia sub aequinoctiali existentib. Orbem signorum appellat zodiacum, quem medium id est, mediatum, hoc est, diuisum in duo media, aequmoctialis percutit, id est, diuidit. Illis etiam in anno contingit habere quatuor vmbras. Cum enim Sol sit in alterutro punctorum aequinoctialium, tunc mane iacitur vmbra eorum versus occidentem, ve spere verò econuerso. In meridie verò est illis vinbra perpendicularis, cum Sol sit supra caput eorum. Cum autem Sol est in signis septentrionalib. tunc iacitur vmbra eorum versus austrum. Quando est in australibus, tunc iacitur versus septentrionem. Illis autem oriuntur &occidunt stellae, quae sunt iuxta polos, sicut &quibusdam aliis habitantibus circa aequinoctialem. Vnde Lucanus lib. 3. sic inquit, Tunc furor extremos mouit Romanus Horestas, Carmenosque duces, quorum iam flexus in Austru Aether, non totam mergi tamen aspicit Arcto, Lucet &exigua velox ibi nocte Bootes, Ergo mergitur &parum lucet. Item Ouidius de eadem stella, Tingitur oceano custos Erimanthidos vrsae, Aequoreasque suo sydere turbat aquas. In situ autem nostro nunquam occidunt illae stellae. Vnde Vergil. lib. I. Georg. Hic vertex nobis semper sublimis: at illum Sub pedibus slyx atra videt, manesque profundi. Et Lucanus, Axis mocciduus gemma clarißimus arcto. Item Virgilius in Georgicis sic inquit, Arctos ocean metuentes aequore uingi.