Latin
8
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 8
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam mihi neque Picus, neque quisquam alius persu aserit, sidera nullos habere effectus in elementis, &in animantium corporibus, praeterea nullas significationes in hac inferiore natura. Nam experientia ostendit ardentium stellarum congressus vrere haec corpora, &siccitates afferre: rursus etiam congressus humentium siderum, augere humores. Deinde varie mixta lumina varieque temperatae qualitates, vt in pharmacis res dißimilimae aliter temperatae alios habent effectus. Ideoque rectè dixisse Aristotelem iudico, cum ait, hunc inferiorem mundum à superiore gubernari, &superiora causam motus in inferioribus corporibus esse. &additrationem prudentißime cogitatam. Cum mitium motus sit à coelo, consequi, motum coeli &reliquis causam motus esse. Haec enim sunt eius verba, quae adscribemus, vt meminerint ado lescentes, tanquam oraculum, ἐστι δʼ δὲ ἀναὶ γκης συνεχυς πως οὗτος ταῖς ἄνωθον φοραῖς, ὥστε πασαν αὐτοῦ τὴν δύναμιν κυβόρνασθαιἐκειθεν. ὅσθεν γὰρ ἡ τῆς κινήαβως ἀρχὴ πασιλς, ἐκείνὴν αἶτιαν νομισὲον πρτήν.