Latin
9
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 9
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim in his nostris corporibus vita seu primus motus, qui in corde existit, ciet motum in aliis membris: ita cum haud dubiè motus coeli primus sit, reliqua corpora incitat, vt suos quosdam motus efficiant. Neque verò quisquam rectè institutus in Philosophia aliter sensit vnquam. Nam &medici, qui solent in materia potius quàm in coelo rerum causas quaerere, tamen multa referunt ad siderum constiutiones, sicut ostendit libellus, qui Hippocrati asscribitur, de aere, aquis &locis. Atque haec non dissentiunt à Christiana doctrina, quae etsi docet nos omnia diuinitus gubernari, tamen non tollit naturales actiones ac significationes rerum, sicut in alendis corporib. apparet: quibus etsi vitam ac motum Deus impertit, tamen ea foueri, ac pasci cibo, potu &aliis rebus ad vitam tuendam conditis iubet. Ac prudentia digna Christiano est diiudicare, quae sint communes actiones Dei &naturae, quae sint propriae Dei supra naturam positae. Et vt de homine proprie dicamus, saepe mihi coritanti, tria videntur genera actio num in homines cadere. Notißimum est, quod à natura hominis proficiscitur, sensu ac ratione. Ad id pertinent inclinationes, quae sequuntur temperamenta qualitatum. Videmus enim dißimilitudines ingeniorum infinitas, quae profectò pariunt dißimiles actiones, quemadmodum poeta verè significauit, cum inquit, Naturae sequitur semina quisque suae. Quid enim tam receptum apud nedicos est, quàm τὰ ἡση καὶ τα πάσ corporum dispositionem imitari? Idque res loquiur ipsa, uη in homine bilioso existere nulla posse, sed excitari in eo immoderatos impetus, quasiventos, magna &vehementia πάθη, quae difficilime poßit ratio regere aut flectere.