Latin
SCHOLIVM
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 81
Unproofread scanNot analysed yet
gradi bus &dimidio, quod spacium terrae est 440 milliariorum. Medium autem secundi climatis est, vbi maior dies est 13. horarum &dimidiae, &eleuatio poli supra horizontem 24. graduum, &quartae partis vnius gradus. Et dicitur clima dia Syenes. La titudo verò eius est ex termino primi climatis vsque ad locum, vbi sit dies prolixior 13. horarum &dimidiae, &quartae partis vnius horae, &eleuatur polus 27. gradibus &dimidio, &spa cium terrae est 400. milliariorum. Medium tertij climutis est, vbi fit longitudo prolixioris diei 14. horarum, &eleuatio poli supra horizontem 30. graduum, &dimidij &quar tae vnius partis. Et dicitur clima dia Alexandrias. Latitudo eius est ex termino secundi climatis, vsque vbi prolixior dies est 14. horarum, &quartae vnius, &altitudo poli 3; graduum, &duarum tertiarum, quod spacium terrae est 350. milliariorum. Medium quidem quarti climatis est, vbi maioris diet prolixitas est 14. horarum &dimidiae, &poli altitudo 36. graduum &duarum quintarum, &dicitur dia Rhodon. Latitudo verò eius est ex termino tertij climatis, vsque vbi prolixitas maioris diei est 14. horarum &dimidiae, &quartae partis vnius, eleuatio autem poli 39. graduum, quod spacium terrae est 300.