Latin
SCHOLIVM
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 82
Unproofread scanNot analysed yet
milliariorum. Medium quinti climatis est, vbi maior dies est 15. horarum, &eleuatio poli 41. gradus et tertiae vnius, et dicitur clima dia Rhomes. Latitudo vero eius est ex termino quarti climatis, vsque vbi prolixitas diei sit 15. horarum, &quartae vnius, &eleuatio axis 43. graduum &dimidij, quod spacium terrae est 255. milliariorum. Medium sexti climatis est, vbi prolixior dies est 15. horarum &dimidiae, &eleuatur polus su pra horizontem 45. gradibus, &duabus quintis vnius. Et dicitur clima dia Boristheneos. cuius latitudo est, ex termino quinti climatis, vsque vbi lon gitudo diei prolixioris est 15. horarum &dimidiae, &quartae vnius, &axis elenatio A7, graduum, &quartae vnius, quae distantia terrae est 212. milliariorum. Medium autem septimi clmatis est, vbi maior prolixitas diei est 16. horarum, &elenatio poli su pra horizontem 48. graduum, &duarum tertia rum. Et dicitur clima dia Riphaeon. Latitudo ve ro eius est ex termino sexti climatis, vsque vbi ma xima dies est 16. horarum &quartae vnius, &cleuatur polus mundi supra horizontem 50. gradibus &dimidio, quod spacium terrae est 185.