Latin
PROPOSITIO XXII
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 95
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXII libro tertio epitomae Ioam Regio monte in Alma 2stum Ptolemaei. DIES NATVRALES DVplici causa inaequales esse. Ies naturalis dicitur tempus reuolutionis Solis per motum primi mobilis ab horiz onte aut meridiano, donec ad ipsum redeat. Sic quantum temporis est à puncto meridiei in punctum meridiei, tanta est dies naturalis. Et hoc est tempus, in quo reuoluitur totus aequinoctialis, &vltra hoc tanta portio aequinoctialis, quanta re spondet ei arcui ecliptica, quem in illo tempore Sol perambulat. Hoc autem additamentum duabus de causis diuersificatur. Vna quidem, quòd Sol in temporibus aequalibus inaequales arcus de orbe signorum abscindit. Alia, quòd arcus aequales eclipticae inaequales habent ascensiones tam rectas quàm obliquas. Oportet igitur propter additamenta haec duplici causa diuersificata dies naturales inaequales esse, quod est propositum. Ex patet hos dies naturales, qui differentes dicuntur, non esse mensuram motuum aliorum, cùm inaequales sint. Oportuit igitur in mensuram huiusmodi alios dies, qui aequales essent assumi.