Latin
PROPOSITIO XXII
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 96
Unproofread scanNot analysed yet
Hac ratione vnus annus Solis est tempus, in quo totiens reu oluitur aequinoctialis, quotiens est vnitas in numero dierum anni reperti, iuxta doctrinam secundae huius, addita reuolutione vna, quae reuoluitur cum motu Solis vero pertracto in vno anno à Sole. Diuiso itaque hoc numero reuolutionum per numerum dierum anni, egreditur quantitas diei mediocris, scilicet reuolutio una aequinoctialis cum additamento &minutorum, octo secundorum aequinoctialis, iuxta quantitatem medij motus Solis in die. Haec verò additamenta sunt inter se aequalia. Hinc constat mediocres inter se esse aequales. Palam est igitur dies naturales differentes unum ab alio atque a mediocribus differre. Et licet unus dies differens parum à die vna mediocri differat &insensibiliter, in pluribus tamen diebus haec diuersitas col lecta, quantitatem, de qua curandum est, efficit, ut patebu infra. De ortu &occasu Planetarum &occultationibus eorum, de sub radiis Solis. Diff. XXIIII. N hoc loco demonstremus ortum Planetarum, &occasum eorum, &occultationem eorum sub radijs Solis. Dicamusque quòd Saturnus, Iupiter &Mars sunt cursu tardiores Sole.