Latin
101
Johannes Hevelius, Selenographia 101
Unproofread scanNot analysed yet
Dein huic scamno, duo ligna perpendiculariter erecta adfigantur, quae aequent longitudine quatuor pedes vel circiter; haec spirarum tortilium scalpturâ constant, &cochleae dicuntur, ac repraesentantur per X &y: per has trochleas trajiciuntur, duo Pericochlia oO, ut horum ope, asser n cochleis imponendus pro re natâ vel attolli, vel etiam deprimi possit. 6. Praeparatis jam his adminiculis, tum ad observationem Modus connectendi hanc Machinam. Macularum accedi potest. Quocirca primùm fenestella, unà ut unum fiat cum globo &canali aptè combinata, majori ligneae fenestrae corpus. imponatur: dehinc Telescopium bonae notae canali indatur, &longior baculus g, fibulis F: ex adverso autem constituatur scamnum m, cum suis erectis cochleis ac asserere n; longiori verò baculo aptetur ad angulos rectos tabella h, quod facilè fieri potest, modò tabella sit satis crassa: at dorso tabulae duae parvae fibulae adduntur, quibus teres ferrum i inseritur, ita ut hoc possit moveri; huic aliquod perpendiculum appenditur, ut hujus ope, angulus verticalis &Eclipticę, vel potius punctum verticale, possit observari. Ratio Fra7. Huic tabulae folium, mundae &candidae papyri, cum cectandi hanc râ agglutinatur, in quo ducendus quidam circulus, qui obserMachinam, &observanvatorius dicitur, sicut in adjunctâ figurâ conspicitur: postmodi Maculas Solis. dum tubus opticus beneficio baculi longioris, qui globum &tabellam una disponit, ad Solem est dirigendus, ita ut Sol suis radiis in tabulam adlabatur, &circulum observatorium collustret. Quod dum fit, attendendum est diligenter, num discus Solis major minorve sit circulo observatorio S, Z, u, vv,? Si namque hoc fiat, tunc vel tabella baculo inserta magis à globo est elonganda, vel Telescopium in canali b, est dilatandum aut contrahendum; id quod haud difficulter fieri potest, eò quòd tubus canali impositus, suos liberos servet ductus, &tantummodo linteolo obstruatur, ne vel excidat vel lumen Solis ad latera per aliquem rimam penetret: atque hoc pacto discus Solis observatorio circulo satis exactè potest accommodari.