Latin
100
Johannes Hevelius, Selenographia 100-2
Unproofread scanNot analysed yet
non rimulas, si quae adsint, obtures. Regimine verò cochlearum, motum Globi, modò laxiorem, modò arctiorem reddere poteris, prout eas vel adstrinxeris vel dilataveris, quo pacto metallicum globum tractare nequies, ob suam gravitatem. Hinc ligneus, altero ex orichaleo, est ad imponendum &eximendum, tractabilior. Et quamvis hic globus ligneus, facile videatur inventum, si obiter duntaxat consideretur: tamen idem multis aliis etiam rebus utiliter applicari potest, utpote Sextanti, Radio, &aliis instrumentis Astronomicis, cujus ope, quaquaversum commodè moveri possunt. Sed de iis hoc loco non attinet plura dicere. 5. Postea ad observationem Macularum requiritur etiam sramnum &ejusparres. scamnum m, quod ex diversis partibus (veluti in adjuncto diagrammate imago ejus est expressa) constat, &primùm quidem valido ligno tribus pedibus longo, &quatuor fulcris innitente, ut stare queat immobile.