Latin
129
Johannes Hevelius, Selenographia 129
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si autem quispiam objiciat, se quidem, sine omni contradictione, haec omnia, quaecunque protuli, concedere; verùm, cum Lunae superficies speculum convexum repraesentet, idcirco &superficies ejus, ex infinitate inclinationum constet, quâ ratione in omnes partes quaquaversum Luna re flexionem suam projiciat, non autem, ut fit in speculis planis in unum tantùm locum. Cui respondeo, primùm; quoniam Lunę hemisphaerium extra plenilumum nunquam respectu terrae totum à Sole illuminatur, inprimis in phasibus falcatis &corniculatis; idcirco etiam mediante illâ infinitate inclinationum, quippe quae à totâ superficie oritur, non in quamcunque partem radii reflectuntur; sed in certum solummodo locum nisi uti suprà commemoravi plenilunii tempore. Atque licet haec dentur, tamen nihil aliud inde sequetur, quàm quòd ubicunque locorum in omnibus partibus, sola effigies Solis, mediante isto speculo convexo, cerneretur, &quidem multò minor, facie Solis apparente: quippe specula convexa, omnia objecta &idola minora referunt, quàm revera sunt; quod palàm est, ex Theoremate illo Catoptrico: In convexis speculis imagines sunt minores. Herigon prop. 22. pag. 111. Verùm si huic instantiae ita occur ras; non esse necessarium, ut imagines Solis in speculo Lunae convexo conspiciantur; nam propter nimiam illam distantiam, planè evanescerent; secundùm illud Opticum Aguil. lib. 5. pag 420. : Specula convexa res exhibent multò quàm reipsa sint minores, ac tantò etiam idola attenuantur magis, quantò res ipsae longiùs à speculo absistunt. Vitell. lib. 6. n. 41. Alhal. lib. 5. n. 5. pag. 190. Sic Marsennus quoque loquitur in Theor. Catopt. 1. pag. 505: In convexis speculis sinistra apparent dextra, &imago propiùs abest à speculo, quàm aspectabile, còque minor est; tantòque minor, quantò minùs est speculum; tantò verò major, quantò visibile est propinquius. Omnia ista ambabus manibus am plector, cùm sint certissima, &ipsemet illis utar pro fundamento cui Specula plana in unum sulummodo locum, convexa reri quaquaversum reflexionem proficiunt. Speculaspha rica omnium rerum oppositarum simulachrae referunt minora. Quò quid longins à speculo covexo abest, eo magis attenuatur.