Latin
130
Johannes Hevelius, Selenographia 130
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto speculum courexum est minus, objectumque remotius, tantò etiam hoc ab illo reprasentatur minus. Aspeculo con vexo paucis simi radii reflexi certi spectatori offeruntur. Luna si esset instar speculi sphaeriti, inrisibilis soreLuna, si esset speculum sphaericum imago Solis instar minutissimae stellula apparerer. to cui jam jam inaedificabo aliquid, ut contrarium inde demonstretur, concludaturque infallibiliter, Lunae superficiem minimè esse convexam. Primò verò, non sufficit; ut objectum aliquod nobis luminosum appareat, quò id radiis corporis illuminantis perstringatur, sed opus est adhaec, ut reflexi radii perveniant ad oculum nostrum. Idcirco, cùm minima pars, reflexionis radiorum ab illuminato quodam speculo convexo factae, certo spectatori in oculos incidit (minima enim est particula illa totius superficiei sphaericae, cujus inclinatio repercutit radium ad certum oculi locum, uti perquàm eleganter hac de re loquitur Galilaeus in Syst. suo Cosm. )utique &minimam convenit esse partem superficiei sphaericae, quae oculo se se splendentem exhibet, omnibus aliis manentibus obscuris. Quo fit, ut de parte reliquâ nihil prorsùs videamus, licet tota superficies Soli sit obversa, non solùm propter radiorum paucitatem, sed &ob nimiam distantiam, à quâ radii hi reflexi, à particulâ illâ minimâ superficiei speculi sphaerici convexi, cujus inclinatio id permitteret, penitus absorberentur. Similiter cum Lunâ esset comparatum, si speculi convexi laevorem haberet, ita ut pars minima Solis splendorem oculis certi spectatoris ingereret, quamvis totum hemisphaerium radiis Solaribus esset expositum: reliqua verò pars, spectatoris oculo tanquam non illuminata, &proinde nec visibilis, ac ipsa denique Luna omninò invisibilis appareret; cùm illam particulam, unde reflexio procederet, propter suam parvitatem, nimiamque distantiam, evanescere sit necesse. Et quemadmodum oculo illa esset invisibilis: ita ejus illuminatio nulla evaderet. Caeterùm ipse ego planè sum in hâc sententiâ cum Aguilonio; licet aliquis juxta Lunam existeret, Solem ne quidem instar minutissimae stellulae, propter immensam illam distantiam, psi fore apparituram; imo in mediâ elongatione Solis à terrâ, minimam illam imaginem ejus, priusquam ad nos pertingere posset, prorsùs desituram.