Latin
136
Johannes Hevelius, Selenographia 136
Unproofread scanNot analysed yet
ces sunt praealtorum Montium; quae cùm altiora sunt, quàm reliqua loca humiliora vicina; propterea &citiùs à Sole illuminari possunt: quòd aliàs fieri impossibile foret, si nulli Montes ac Valles, partesque protuberantes in Lunâ existerent, sed omnes partes simul illustrarentur; extra autem sectionem illuminationis nullae prorsùs areolae unquam spectarentur. Hoc equidem accidere circa Montes nostros elevatiores, Turres &aedificiorum summitates, quotidie, Sole oriente, videre est. Fit enim priusquam oritur, ut illi Montes &Turres, quò magis in altum porrigantur, eò citiùs à Solis luce perfundantur: dum sensim autem Sol ascendit, loca etiam illa adjacentia depressiora, pro suâ altitudine, paulatim magis magisque illuminat: &denique cùm altiùs supra horizontem elevatur, continentes &omnes reliquas partes humiliores, exceptis Vallibus, undique montibus circummunitis. Valles enim, tametsi Sol horizontem stringat, nullo omninò lumine fruuntur, quia Montes quibus circumseptae, aditum radiis Solaribus praecludunt; ita ut maxima in illis Vallibus gignatur umbra; quae tantò obscurior, quantò Colles &Montes altiùs assurgunt. At Sole altiore plus luminis hauriunt; &primùm quidem Montes Vallium Soli oppositi, deinceps loca Montium decliviora &Campi his adjacentes illuminantur. Quò autem magis Sol attollitur, eò Vallium umbra plus plusque se comprimit, breviorque evadit; planities verò magis illustratur, clariorque redditur: usque dum Sol punctum attingit verticale; quo tempore totam illustrat Vallem, umbrâ penitùs evanescente, &praedictae Valles aeque clarae ac Montium vertices existunt, imò multò illis lucidiores, ob radiorum Solarium variam reflexionem, obtutui se se objiciunt. Verùm secus iterum se habet, Sole ad occasum vergente; Valles namque paulatim (si Montibus undique sint circumvallatae) à Montium umbris obscurantur. Vbi notandum, quod haec obscuratio, jam non fiat à parte sinistrâ, sed dextrâ, planè oppositâ: cùm enim Sol plagam mutat coeli, &umbram variari necesse est. Postmodum, quò magis Sol descendit, eò umbrae, longiores Vallesque obscuriores existunt; &cùm tandem planè occidit, nil nisi altiorum Montium &turHaec rium vertices lumine Solari irradiantur.